- COENOMANE vel CENOMANE Aulerci
- COENOMANE vel CENOMANE Aulercipopuli Galliae, memorati Caesari, Commentar. l. 7. c. 75. quibus a Gallis ad Alesiam liberandam imperata scribit hominum V. Mill. Eosdem Aulercos simpliciter eôdem librô voca: Turonibus et Andibus proximos. Sic Coenomanos Livius, Aulercos, l. 5. c. 34. vocat, qui partem Italiye cum Lingonibus et Boiiscoccupavêre. Vulgo les Manceaux, quasi Manicelli. Horum caput Subdinnum vel Suindinum Ptolemaeo, vulgo le Mans dicitur. Ager finesque Coenomanicum absolute, vel pagus Cenomanicus, vulgo le Maine appellatur. Olim quoque Ducatus Cenomanicus, qui iam inde a Chlodovaei M. filiis insignis habebatur. Unde Eginhardus scribit, Grifonem, more Ducum 12. Comitatibus a Pipino fratre donatum esse, in partibus Neustriae, vel Chronicon S. Arnulfi habet, ei Cinomannicam urbem cum 12. Comitatibus dedit. Turris Cenomanica memoratur Orderico Vitali, quam et regiam, i. e. praecipuam appellat. In eadem urbe mons Barbatus, et mons Barbatulus munimenta erant, ab Anglorum Regibus Normanniae Ducibus condita: e quibus Richardus Henrici Andevagensis fil. Coenomanos ac Turones, auxiliô Galliae Regis sibi subiecit, patris mox in regno successor, circa A. C. 1881. Praeter hos Coenomanos Aulercos, sunt quoque Aulerci Diablintes et Eburovices, de quibus suô locô. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. et in voce Cenomani.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.